|
[1] Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
[2] Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
[3] Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
[4] et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
[5] et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
[6] At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
[7] in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
[8] Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
[9] Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
[10] Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
[11] Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
[12] et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
[13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
[14] Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
[15] Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
[16] Si quis habet aures audiendi, audiat.
[17] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
[18] Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
[19] quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
[20] Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
[21] Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
[22] furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
[23] Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
[24] Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
[25] Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
[26] Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
[27] Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
[28] At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
[29] Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
[30] Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
[31] Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
[32] Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
[33] Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
[34] et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
[35] Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
[36] Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
[37] et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
|