1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: [2] Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: [3] et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. [4] Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? [5] Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. [6] Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. [7] Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. [8] Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. [9] Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. [10] Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. [11] Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. [12] Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. [13] Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. [14] Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. [15] Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. [16] Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. [17] Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? [18] oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, [19] quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. [20] Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. [21] Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? [22] Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. [23] Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. [24] Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. [25] Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. [26] Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. [27] Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? [28] Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. [29] Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. [30] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. [31] Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. [32] Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. [33] Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. [34] Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. [35] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. [36] Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? [37] Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? [38] Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. [39] Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top