1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu: [2] et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. [3] Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. [4] Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. [5] Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. [6] Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: [7] unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. [8] At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. [9] Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. [10] Misitque et decollavit Joannem in carcere. [11] Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. [12] Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. [13] Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. [14] Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. [15] Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. [16] Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. [17] Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. [18] Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. [19] Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. [20] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. [21] Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. [22] Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. [23] Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: [24] navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. [25] Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. [26] Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. [27] Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. [28] Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. [29] At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. [30] Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. [31] Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? [32] Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. [33] Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. [34] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. [35] Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: [36] et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top