|
[1]Tuncaccesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes:
[2]Quarediscipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
[3]Ipseautem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
[4]Honorapatrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
[5]Vosautem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
[6]etnon honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
[7]Hypocritæ,bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
[8]Populushic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
[9]Sinecausa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
[10]Etconvocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
[11]Nonquod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
[12]Tuncaccedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
[13]Atille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
[14]Siniteillos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
[15]Respondensautem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
[16]Atille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
[17]Nonintelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
[18]Quæautem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
[19]decorde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:
[20]hæcsunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
[21]Etegressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
[22]Etecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
[23]Quinon respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
[24]Ipseautem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
[25]Atilla venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
[26]Quirespondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
[27]Atilla dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
[28]Tuncrespondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
[29]Etcum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
[30]Etaccesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
[31]itaut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël.
[32]Jesusautem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
[33]Etdicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
[34]Etait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
[35]Etpræcepit turbæ ut discumberent super terram.
[36]Etaccipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
[37]Etcomederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
[38]Erantautem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
[39]Et,dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
|