1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. [2] At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. [3] Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. [4] Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. [5] Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. [6] Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. [7] At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. [8] Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? [9] Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? [10] neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? [11] Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? [12] Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. [13] Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? [14] At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. [15] Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? [16] Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. [17] Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. [18] Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. [19] Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. [20] Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. [21] Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. [22] Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. [23] Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. [24] Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. [25] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. [26] Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? [27] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. [28] Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top