|
[1] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum?
[2] Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
[3] et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
[4] Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
[5] Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:
[6] qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
[7] Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
[8] Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
[9] Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
[10] Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
[11] Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
[12] Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
[13] Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
[14] Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
[15] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
[16] Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
[17] Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
[18] Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
[19] Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
[20] Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
[21] Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
[22] Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
[23] Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
[24] Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
[25] Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
[26] Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
[27] Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
[28] Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
[29] Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
[30] Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
[31] Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
[32] Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
[33] nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
[34] Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
[35] Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
|