|
[1] Et factum est, cum consumasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
[2] et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
[3] Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
[4] Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
[5] Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
[6] Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
[7] Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
[8] Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
[9] Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
[10] Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
[11] Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
[12] Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
[13] Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
[14] Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
[15] Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
[16] Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
[17] Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
[18] Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
[19] honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
[20] Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
[21] Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
[22] Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
[23] Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
[24] Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
[25] Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
[26] Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
[27] Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
[28] Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
[29] Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
[30] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
|