1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. [2] Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. [3] Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, [4] et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. [5] Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. [6] Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? [7] Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. [8] Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. [9] Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. [10] Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. [11] Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, [12] dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. [13] At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? [14] Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. [15] Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? [16] Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. [17] Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: [18] Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, [19] et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. [20] Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. [21] Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. [22] Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. [23] Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. [24] Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. [25] Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. [26] Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: [27] et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. [28] Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. [29] Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, [30] et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. [31] Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. [32] Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? [33] Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. [34] Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top