1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, [2] dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: [3] et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. [4] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: [5] Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. [6] Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. [7] Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. [8] Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: [9] turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. [10] Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? [11] Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. [12] Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: [13] et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. [14] Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. [15] Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, [16] et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? [17] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. [18] Mane autem revertens in civitatem, esuriit. [19] Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. [20] Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? [21] Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. [22] Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. [23] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? [24] Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. [25] Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: [26] Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. [27] Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. [28] Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. [29] Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. [30] Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: [31] quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. [32] Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. [33] Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. [34] Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. [35] Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. [36] Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. [37] Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. [38] Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. [39] Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. [40] Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? [41] Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. [42] Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? [43] Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. [44] Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. [45] Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. [46] Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top