1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: [2] Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. [3] Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. [4] Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. [5] Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: [6] reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. [7] Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. [8] Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: [9] ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. [10] Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. [11] Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. [12] Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutavit. [13] Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. [14] Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. [15] Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. [16] Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: [17] dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? [18] Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ? [19] Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. [20] Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? [21] Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. [22] Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. [23] In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, [24] dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. [25] Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. [26] Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. [27] Novissime autem omnium et mulier defuncta est. [28] In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. [29] Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. [30] In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. [31] De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: [32] Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. [33] Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. [34] Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: [35] et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: [36] Magister, quod est mandatum magnum in lege? [37] Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. [38] Hoc est maximum, et primum mandatum. [39] Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. [40] In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. [41] Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, [42] dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. [43] Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: [44] Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? [45] Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? [46] Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top