1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: [2] Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. [3] Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: [4] et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. [5] Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [6] Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, [7] accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. [8] Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? [9] potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. [10] Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. [11] Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. [12] Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. [13] Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. [14] Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: [15] et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. [16] Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. [17] Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? [18] At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. [19] Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. [20] Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. [21] Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. [22] Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? [23] At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. [24] Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. [25] Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. [26] Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. [27] Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. [28] Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. [29] Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. [30] Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. [31] Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. [32] Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. [33] Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. [34] Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [35] Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. [36] Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. [37] Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. [38] Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. [39] Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. [40] Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? [41] Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. [42] Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. [43] Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. [44] Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. [45] Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. [46] Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. [47] Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. [48] Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. [49] Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. [50] Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. [51] Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. [52] Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. [53] An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? [54] Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? [55] In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. [56] Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. [57] At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. [58] Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. [59] Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: [60] et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, [61] et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. [62] Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? [63] Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. [64] Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. [65] Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: [66] quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. [67] Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, [68] dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? [69] Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. [70] At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. [71] Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. [72] Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. [73] Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. [74] Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. [75] Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top