1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [2] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. [3] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, [4] dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. [5] Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. [6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. [7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. [8] Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. [9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: [10] et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. [11] Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. [12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. [13] Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? [14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. [15] Per diem autem solemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent: [16] habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. [17] Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? [18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. [19] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. [20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. [21] Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. [22] Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? [23] Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. [24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. [25] Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. [26] Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. [27] Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: [28] et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, [29] et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. [30] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. [31] Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. [32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. [33] Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. [34] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. [35] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. [36] Et sedentes servabant eum. [37] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. [38] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. [39] Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, [40] et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. [41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: [42] Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: [43] confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. [44] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. [45] A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. [46] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? [47] Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. [48] Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. [49] Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. [50] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. [51] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, [52] et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. [53] Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. [54] Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. [55] Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: [56] inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. [57] Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: [58] hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [59] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, [60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. [61] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. [62] Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, [63] dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. [64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. [65] Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. [66] Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top