|
[1] In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
[2] et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
[3] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus.
[4] Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
[5] Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem;
[6] et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
[7] Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
[8] Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
[9] Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
[10] Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
[11] Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
[12] Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
[13] Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
[14] Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
[15] Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
[16] Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
[17] Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
|