1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. [2] Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. [3] Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. [4] Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. [5] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, [6] et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [7] Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. [8] Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, [9] et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. [10] Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. [11] Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. [12] Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: [13] et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: [14] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: [15] Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: [16] populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. [17] Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. [18] Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), [19] et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [20] At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. [21] Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. [22] Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. [23] Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. [24] Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: [25] et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top