|
[1] Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
[2] et aperiens os suum docebat eos dicens:
[3] Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
[4] Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
[5] Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
[6] Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
[7] Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
[8] Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
[9] Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
[10] Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
[11] Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
[12] gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
[13] Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
[14] Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
[15] neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
[16] Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
[17] Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
[18] Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
[19] Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
[20] Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum, et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
[21] Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.
[22] Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
[23] Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
[24] relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
[25] Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
[26] Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
[27] Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
[28] Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
[29] Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.
[30] Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
[31] Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
[32] Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
[33] Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
[34] Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
[35] neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:
[36] neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
[37] Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
[38] Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
[39] Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
[40] et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
[41] et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
[42] Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
[43] Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
[44] Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
[45] ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.
[46] Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
[47] Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
[48] Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
|