|
[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
[2] Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
[3] Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
[4] ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
[5] Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
[6] Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
[7] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
[8] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
[9] Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
[10] Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
[11] Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
[12] Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
[13] Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
|