1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]DixitqueDominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. [2]Sedet fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. [3]ExcubabuntqueLevitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. [4]Sintautem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. [5]Excubatein custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. [6]Egodedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. [7]Tuautem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. [8]Locutusqueest Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. [9]Hæcergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. [10]Insanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. [11]Primitiasautem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. [12]Omnemmedullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. [13]Universafrugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. [14]Omnequod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit. [15]Quidquidprimum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, [16]cujusredemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. [17]Primogenitumautem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. [18]Carnesvero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. [19]Omnesprimitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. [20]DixitqueDominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. [21]Filiisautem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: [22]utnon accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, [23]solisfiliis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, [24]decimarumoblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. [25]Locutusqueest Dominus ad Moysen, dicens: [26]PræcipeLevitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, [27]utreputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: [28]etuniversis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. [29]Omniaquæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. [30]Dicesquead eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: [31]etcomedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. [32]Etnon peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top