|
[1] Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
[2] obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
[3] munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
[4] Ait autem Dominus ad Moysen:
[5] Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
[6] Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
[7] Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
[8] Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
[9] Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
[10] Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
[11] Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
[12] Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
[13] fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
[14] mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
[15] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[16] hircumque pro peccato:
[17] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
[18] Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
[19] acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
[20] mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
[21] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[22] hircumque pro peccato:
[23] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
[24] Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
[25] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
[26] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[27] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[28] hircumque pro peccato:
[29] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
[30] Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
[31] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[32] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[33] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[34] hircumque pro peccato:
[35] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
[36] Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
[37] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[38] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[39] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[40] hircumque pro peccato:
[41] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
[42] Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
[43] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[44] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[45] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[46] hircumque pro peccato:
[47] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
[48] Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
[49] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[50] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[51] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[52] hircumque pro peccato:
[53] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
[54] Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
[55] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[56] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[57] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[58] hircumque pro peccato:
[59] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
[60] Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
[61] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[62] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[63] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[64] hircumque pro peccato:
[65] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
[66] Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
[67] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[68] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[69] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[70] hircumque pro peccato:
[71] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
[72] Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
[73] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[74] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[75] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[76] hircumque pro peccato:
[77] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
[78] Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
[79] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[80] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[81] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[82] hircumque pro peccato:
[83] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
[84] Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
[85] ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
[86] mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
[87] boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
[88] In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
[89] Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
|