1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Locutusqueest Dominus ad Moysen, dicens: [2]LoquereAaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. [3]FecitqueAaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. [4]Hæcautem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. [5]Etlocutus est Dominus ad Moysen, dicens: [6]TolleLevitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos [7]juxtahunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, [8]tollentbovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: [9]etapplicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. [10]CumqueLevitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. [11]Etofferet Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. [12]Levitæquoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. [13]StatuesqueLevitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, [14]acseparabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. [15]Etpostea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. [16]Proprimogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. [17]Measunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi: [18]ettuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, [19]tradidiqueeos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. [20]FeceruntqueMoyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: [21]purificatiquesunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, [22]utpurificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. [23]Locutusqueest Dominus ad Moysen, dicens: [24]Hæcest lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. [25]Cumquequinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, [26]eruntqueministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top