1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. [2] Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. [3] Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. [4] Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. [5] Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. [6] Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. [7] Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. [8] Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. [9] Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: [10] ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. [11] Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. [12] Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem. [13] Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. [14] Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. [15] Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. [16] Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud. [17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. [18] Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. [19] Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, [20] et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. [21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: [22] prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. [23] Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. [24] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi. [25] Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. [26] Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. [27] Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. [28] Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top