1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis; [2] quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. [3] Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. [4] In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. [5] Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus; [6] quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. [7] Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. [8] Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: [9] cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. [10] Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. [11] Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. [12] Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. [13] Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. [14] Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. [15] Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. [16] Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. [17] Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: [18] ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. [19] Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios; [20] quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. [21] Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis; [22] quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? [23] Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. [24] Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. [25] Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. [26] Labia deosculabitur qui recta verba respondet. [27] Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. [28] Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. [29] Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. [30] Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: [31] et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. [32] Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. [33] Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas: [34] et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top