1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. [2] Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam. [3] Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. [4] Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum. [5] Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum. [6] Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus; [7] quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. [8] Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. [9] In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. [10] Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: [11] propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. [12] Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. [13] Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur. [14] Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. [15] Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum; [16] et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. [17] Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die; [18] quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. [19] Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. [20] Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt; [21] quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. [22] Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. [23] Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. [24] Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo. [25] Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. [26] Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. [27] Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. [28] Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet. [29] Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? [30] nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? [31] Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, [32] sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. [33] Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. [34] Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. [35] Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top