|
[1] Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
[2] Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
[3] Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
[4] Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.
[5] Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
[6] Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
[7] Principium sapientiæ, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
[8] Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
[9] Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
[10] Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
[11] Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis;
[12] quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
[13] Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
[14] Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
[15] Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.
[16] Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
[17] Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
[18] Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
[19] Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
[20] Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
[21] Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
[22] vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
[23] Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
[24] Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
[25] Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
[26] Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
[27] Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
|