1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: [2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; [3] favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: [4] novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. [5] Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. [6] Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. [7] Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. [8] Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. [9] Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: [10] ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, [11] et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: [12] Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, [13] nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? [14] pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. [15] Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; [16] deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. [17] Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. [18] Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. [19] Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. [20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? [21] Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. [22] Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. [23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top