1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; [2] illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. [3] Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. [4] Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. [5] Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. [6] Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. [7] Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, [8] parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. [9] Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? [10] Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; [11] et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. [12] Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso; [13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur, [14] pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. [15] Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. [16] Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: [17] oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, [18] cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, [19] proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. [20] Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. [21] Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. [22] Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. [23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ; [24] ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. [25] Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: [26] pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. [27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? [28] aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? [29] Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. [30] Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam; [31] deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. [32] Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; [33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: [34] quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ; [35] nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top