1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. [2] Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. [3] Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. [4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. [5] Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. [6] A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. [7] Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. [8] Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. [9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: [10] quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam; [11] a facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me. [12] Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. [13] Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. [14] Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus; [15] quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. [16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam; [17] quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. [18] Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. [19] Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. [20] Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit; [21] ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum; [22] ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem, [23] in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. [24] Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: [25] ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. [26] Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. [27] Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; [28] tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. [29] Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in sæculum dirigetur.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top