|
[1]IpsiDavid. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
[2]Benedic,anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
[3]quipropitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
[4]quiredimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
[5]quireplet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ juventus tua.
[6]Faciensmisericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
[7]Notasfecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas.
[8]Miseratoret misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
[9]Nonin perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
[10]Nonsecundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
[11]Quoniamsecundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
[12]quantumdistat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
[13]Quomodomiseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
[14]Quoniamipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
[15]Homo,sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
[16]quoniamspiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
[17]Misericordiaautem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
[18]hisqui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
[19]Dominusin cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
[20]BenediciteDomino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
[21]BenediciteDomino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
[22]BenediciteDomino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
|