1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. [2] Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. [3] Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. [4] Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. [5] Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus. [6] Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus. [7] Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. [8] Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes; [9] quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; [10] et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum: [11] dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ; [12] cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus. [13] Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. [14] Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges. [15] Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. [16] Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit. [17] Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. [18] Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus; [19] donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum. [20] Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. [21] Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ; [22] ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. [23] Et intravit Israël in Ægyptum; et Jacob accola fuit in terra Cham. [24] Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. [25] Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. [26] Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum. [27] Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. [28] Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. [29] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. [30] Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. [31] Dixit, et venit cœnomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum. [32] Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. [33] Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. [34] Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus; [35] et comedit omne fœnum in terra eorum; et comedit omnem fructum terræ eorum. [36] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. [37] Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. [38] Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. [39] Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. [40] Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. [41] Dirupit petram, et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina; [42] quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum. [43] Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. [44] Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: [45] ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top