1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me; [2] tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. [3] Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti; [4] et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. [5] Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. [6] Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. [7] Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? [8] Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. [9] Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, [10] etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. [11] Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. [12] Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. [13] Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ. [14] Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. [15] Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ. [16] Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. [17] Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. [18] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. [19] Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me; [20] quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. [21] Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam? [22] Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. [23] Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. [24] Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via æterna.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top