|
[1] Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
[2] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
[3] multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
[4] Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
[5] Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
[6] Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
[7] Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
[8] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
[9] Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
|