1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. [2] Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. [3] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. [4] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. [5] Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. [6] Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. [7] Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. [8] Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. [9] Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. [10] Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. [11] Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top