1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. [2] Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. [3] Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. [4] Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. [5] Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. [6] Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. [7] Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. [8] Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. [9] Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. [10] Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. [11] Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. [12] Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. [13] De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. [14] De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: [15] qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. [16] Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. [17] Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. [18] Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus. [19] Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. [20] Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. [21] Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. [22] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top