|
[1] Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
[2] Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;
[3] quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
[4] Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
[5] quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
[6] Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
[7] Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
[8] Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
[9] Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
[10] Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
[11] Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
[12] Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam.
[13] Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
[14] Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
[15] Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
[16] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
[17] Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
[18] Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
[19] Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
[20] Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
[21] Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
[22] Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
[23] Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
|