1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! [2] Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; [3] quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. [4] Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. [5] In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. [6] Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. [7] Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. [8] Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. [9] Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. [10] Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. [11] Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? [12] Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias. [13] Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; [14] et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. [15] Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. [16] Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: [17] donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. [18] Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. [19] Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. [20] Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. [21] Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; [22] et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi; [23] ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. [24] Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. [25] Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? [26] Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. [27] Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. [28] Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top