1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? [2] Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. [3] Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto ! [4] Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa; [5] et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus [6] exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. [7] Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. [8] Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. [9] Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. [10] Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? [11] Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? [12] Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ. [13] Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. [14] Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum. [15] Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. [16] Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. [17] Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea. [18] Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. [19] Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. [20] Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. [21] Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. [22] Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. [23] Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top