1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. [2] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. [3] Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. [4] Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. [5] Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. [6] Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. [7] Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus. [8] Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat: [9] quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ. [10] Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob. [11] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top