1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. [2] Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. [3] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. [4] Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. [5] Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; [6] turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. [7] Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. [8] Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. [9] De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit [10] cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. [11] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. [12] Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili, [13] et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top