|
[1] Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;
[2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
[3] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
[4] Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
[5] Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
[6] Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
[7] Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
|