|
[1] Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
[2] Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
[3] Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
[4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
[5] Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
[6] inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
[7] Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
[8] Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
[9] Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
[10] oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
[11] Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
[12] Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
[13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
[14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
[15] Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me?
[16] Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
[17] In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:
[18] circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
[19] Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
|