|
[1] Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
[2] Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
[3] Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum.
[4] Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte;
[5] quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.
[6] Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
[7] Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
[8] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
[9] Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
[10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
[11] Quis novit potestatem iræ tuæ,
[12] et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
[13] Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
[14] Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
[15] Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
[16] Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
[17] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
|