|
[1] Psalmus cantici, in die sabbati.
[2] Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
[3] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem;
[4] in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
[5] Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
[6] Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
[7] Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
[8] Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi;
[9] tu autem Altissimus in æternum, Domine.
[10] Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
[11] Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
[12] Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
[13] Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
[14] Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
[15] Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
[16] ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
|