|
[1] Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
[2] præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
[3] quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
[4] quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
[5] quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
[6] Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos;
[7] quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
[8] Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
[9] sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
[10] Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.
[11] Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
|