|
[1]Canticumipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
[2]CantateDomino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
[3]Annuntiateinter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
[4]Quoniammagnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
[5]quoniamomnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
[6]Confessioet pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
[7]AfferteDomino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem;
[8]afferteDomino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
[9]adorateDominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
[10]dicitein gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
[11]Lætenturcæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus;
[12]gaudebuntcampi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
[13]afacie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
|