|
[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
[2] Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
[3] Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
[4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
[5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
[6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
[7] sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
[8] qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
[9] Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
[10] caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
[11] sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
[12] spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
[13] necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
[14] Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
[15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
[16] idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
[17] nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
[18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
[19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
[20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
[21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
|