1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. [2] Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: [3] nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: [4] Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. [5] Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. [6] Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. [7] Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. [8] Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. [9] Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. [10] Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. [11] Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. [12] Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. [13] Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: [14] sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top