1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? [2] Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. [3] Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. [4] Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. [5] Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. [6] Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. [7] Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. [8] Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. [9] Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. [10] Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. [11] Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. [12] Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. [13] Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. [14] Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. [15] Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. [16] Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. [17] Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. [18] Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. [19] Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. [20] Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. [21] Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: [22] condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: [23] video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. [24] Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? [25] gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top