|
[1] Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
[2] Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
[3] Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
[4] et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
[5] Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
[6] Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
[7] quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
[8] Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
[9] Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
[10] Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
[11] Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
[12] Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
[13] Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
[14] Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
[15] Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
[16] Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
[17] Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
[18] Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
[19] Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
[20] Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
[21] quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
[22] Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
[23] Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
[24] Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
[25] Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
[26] Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
[27] Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
[28] Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
[29] Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
[30] Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
[31] Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
[32] Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
[33] Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
[34] quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
[35] Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
[36] (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
[37] Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
[38] Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
[39] neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
|