1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: [2] quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. [3] Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, [4] qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: [5] quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. [6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: [7] neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: [8] id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. [9] Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. [10] Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. [11] Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), [12] non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, [13] sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. [14] Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. [15] Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. [16] Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. [17] Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. [18] Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. [19] Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? [20] O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? [21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? [22] Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, [23] ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. [24] Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, [25] sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. [26] Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. [27] Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. [28] Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: [29] et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. [30] Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. [31] Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. [32] Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, [33] sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top