1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. [2] Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. [3] Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? [4] Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. [5] Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. [6] Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. [7] Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. [8] Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. [9] Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. [10] Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. [11] Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. [12] Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. [13] Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. [14] Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. [15] Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? [16] Da et accipe, et justifica animam tuam. [17] Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. [18] Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. [19] Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. [20] Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. [21] Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. [22] Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: [23] qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: [24] qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: [25] qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. [26] Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. [27] Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top