1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. [2] Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. [3] Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. [4] Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. [5] Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. [6] Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. [7] Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? [8] Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. [9] Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. [10] Attende ne seductus in stultitiam humilieris. [11] Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. [12] Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. [13] Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. [14] Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. [15] Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. [16] Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: [17] audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. [18] Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. [19] Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. [20] Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. [21] Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. [22] Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? [23] Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. [24] Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. [25] Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. [26] Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. [27] Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. [28] Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. [29] Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. [30] Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. [31] Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. [32] Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top